HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XXI: De simulato Alexandro

#VIRGIL., eclog. 21

Eo etiam tempore quidam natione Judaeus in Sidoniorum oppida educatus, quam simillimus Alexandro Herodis filio, quem, et pater interemerat, venit in Judaeam instinctu cujusdam liberti Herodis, qui omnes actus regios optime sciebat, asserens sibi regnum deberi, tum quia major filius Herodis, tum quia ex parte matris suae Mariannes eum contingebat. Cumque plures Judaeorum sequaces haberet, Romam quoque profectus est. Igitur Judaei Romae tunc degentes visendi ejus studio circumfluebant. Sciscitatusque qualiter viveret, aiebat, lictores miseratos fratrum, alios similes eis morti subjecisse. Aristobolum quoque fratrem adhuc viventem in Cypro, vel Creta latere. Sed Caesar optime vultum Alexandri sciens, quem, dum Romae studeret puer, amasium habuerat, cum patre quoque post disceptantem, plenius notaverat, fallaciam similitudinis animadvertit, misitque Celadum, qui et Alexandrum bene cognosceret, ut ad se viventem adduceret, vitam sibi pollicens si tantae fraudis prodidisset auctorem. Cumque ille confessus esset se talia simulasse ad quaestum, risit Caesar, suasoremque ejus jussit interfici, falsumque Alexandrum propter habitudinem corporis, numero remigum inseruit. Hunc Alexandrum poeta vocavit formosum Alexim, id est delicias domini.